- PAR Apostolis
- PAR Apostoliscognomen S. Martini, quô propter miraculum illud, quod Turonibus, dum sacra celebraret, acciderit, eum fuisse in signitum, scribit Durandus Ration. l. 3. c. 17. num. 13. et l. 7. c. 27. et Odo Cluniac. inl. Quod Beatus Martinus Par dicitur Apostolis. Hinc Fortunatus de Vita S. Martini l. 2.Compar Apostolicis meritis aequanda Prophetis etc.Sic Ι᾿σαποςτόλου titulum variis Sanctis etiam concessum, docet Car. du Fresne ex Menaeis Graecorum, atque in primis S. Theclae, S. Alberico Episcopo Hierapolitano, Constantino M. et Helenae Matri. Mariae Magdalenae aliisque aliquot: et quidem de Constantino potissimum testantur, Euseb. in Vita eius l. 4. c. 71. Io. Damascenus in Synodic. ad Theophilum Imperat. Anna Comena l. 14. Alex. Cinnamus l. 1. Balsamon, Manuel Comnenus Novell. 1. Alii.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.